라틴어 문장 검색

principio hoc dico, rerum simulacra vagari multa modis multis in cunctas undique partis tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris, obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:2)
haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe tam magnis ventis tempestas atque tenebrae coperiant maria ac terras inpensa superne, undique quandoquidem per caulas aetheris omnis et quasi per magni circum spiracula mundi exitus introitusque elementis redditus extat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 16:8)
An magis astuti derasa est ungue ministri Brattea, de fulcro quam reor esse tuo?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII3)
In Tartesiacis domus est notissima terris, Qua dives placidum Corduba Baetin amat, Vellera nativo pallent ubi flava metallo Et linit Hesperium brattea viva pecus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI1)
quamquam antiqui codices habeant 'hic specus horrendus'. spiracvla ditis aditus, a spirando.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5684)
alibi "saevi spiracula Ditis". fucoque genus est herbae, unde tinguitur vestis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 392)
brattea ligna tegit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 47:3)
"mollis si brattea gypsum texerat, infido rarescit glutine sensim;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권140)
"functum deinde cum reliquit spiritus et ad sepulcrum pompa fertur funeris, partes per ipsas inprimuntur bratteae;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1444)
Quale solet silvis brumali frigore viscum fronde virere nova, quod non sua seminat arbos, et croceo fetu teretis circumdare truncos, talis erat species auri frondentis opaca ilice, sic leni crepitabat brattea vento.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:11)
Hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys, invisum numen, terras caelumque levabat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:18)
non tu marmora bratteam vitrumque, non testudinis Indicae nitorem, non si quas eboris trabes refractis rostris Marmarici dedere barri figis moenibus aureasque portas exornas asaroticis lapillis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium14)

SEARCH

MENU NAVIGATION